Epistola Canonica B. Jacobi*

Caput 3: Versus 2

In multis.Vere periculosum est reliquis praeesse velle, quia non tantum vos minus eruditi, sed nos omnes praedicatores, etiam majores in multis offendimus, alii male docendo, et aliis male vivendo, et aliis modis. Se illis beatus Apostolus connumerat, ut liberius arguat. Aliter justus, aliter malus offendit; justus carnis fragilitate, nec justus esse desinit, unde Salomon:Septies in die cadet justus et resurget;sicut quotidiana est offensio, ita quotidiana est medela orationum, et bonorum operum, sed impii corruunt in malum.Si quis.Vult ostendere inevitabilem verbi offensionem, ut imperitos deterreat, ne cupiant praelationem: quia eum qui cupit praeesse, oportet aliis perfectiorem esse, ne offendat dum debet prodesse; sed imperiti non possunt in praedicando non offendere.In verbo non offendit.BED.Illo videlicet, cujus offensionem humana potest vitare fragilitas. Ut verbum doli, detractionis, superbiae, jactantiae, sed et otiosae et superfluae locutionis,hic perfectus est vir.
(* Traductions européennes)